Petis ut tibi auunculi mei exitum scribam, quo uerius tradere posteris possis. Gratias ago ; nam uideo morti eius, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propositam. Quamuis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu, quasi semper uicturus occiderit, quamius ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos uero quibus utrumque. Horum in numero auunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei adparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Vsus ille sole, mox frigida, gustaureat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes (incertum procul intuentibus ex quo monte, Vesuuim fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo uelut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu euecta, deine senescente eo destituta aut etiam pondere suo uicta, in latitudinem uanescebat, candida interdum, interdum sordida maculosa prout terram cineremue sustulerat.
|
|
Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo uiro uisum. Iubet liburnicam aptari ; mihi si uenire una uellem facit copiam ; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat. Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Casci imminenti periculo exterritae (nam uilla eius subiacebat, nec ulla nisi nauibus fuga) : ut se tanto discrimini eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod studioso animo incohauerat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis (erat enim frequens amoenitas orae) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.
Iam nauibus cinis incidebat, quo propius accenderent, calidior et densior ; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides ; iam uadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti, « Fortes, inquit fortuna iuuat : Pomponianum pete. » Stabiis erat diremptus sinu medio (nam sensim circumactis curuatisque litoribus mare infuditur) ; ibi quamquam nondum periculo adpropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naues, certus fugae si contrarius uentus resedisset. Quo tunc auunculus meus secundissimo inuectus, complectitur trepidantem, consolatur, hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet ; lotus accubat, cenat, aut hilaris aut (quod aeque magnum) similis hilari.
|
|
|
Gaii Plinii Secundi historiae naturalis libri I-XXXVII (Gaius Plinus Secundus, Histoire naturelle.)
|
|
|
Interim e Vesuuio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque uillas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quieuit uerissimo quidem somno ; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis grauior et sonantior erat, ab iis qui limini obuersabantur audiebatur. Sed aera ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui peruigilauerant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto uagentur. Nam crebris uastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri uidebantur. Sub dio rursus quamquam leuium exesorumque pumicum casus metuebatur ; quod tamen periculorum collatio elegit ; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor uicit. Ceruicalia capitibus imposita linteis constringunt ; id munimentum aduersus incidentia fuit. |
Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque ; quam tamen faces multae uariaque lumina soluebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret ; quod adhuc uastum et aduersum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam uertunt, excitant illum. Innitens seruolis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura inualidus et angustus et frequenter aestuans erat. Vbi dies redditus (is ab eo quem nouissime uiderat tertius), corpus inuentum integrum inlaesum opertumque ut fuerat indutus : habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. Interim Miseni ego et mater... sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire uoluisti. Finem ergo faciam. Vnum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque statim, cum maxime uera memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes ; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale. |